HTML Scrolling Menu Css3Menu.com



Engravings from Samuel Norton 1630.
In 1630 a series of books by Samuel Norton were published and bound in one volume. Back to Emblems in Printed books  Back to Emblems in 17th Century Printed books

Alchymiae complementum, et perfectio seu Modus et processus argumentandi, sive multiplicandi omnes lapides, & elixira in virtute, sive qualitate, et etiam in quantitate, una cum projectionis via. Olim à Samuele Nortono Bristollensi inchoatus, nunc vero ab Edmundo Deano Anglo Med. D. Medico Eboracensi auctior & perfectior editus. Cui accessit Explanatio intentionis philosophorum, cum de decimo loquuntur numero, in quo Opus finiri debet: in qua etiam miraculosum ostenditur Secretum Lapidis animalis ex sanguine humano secundum Georgium Riplaeum. Denua adjuncta est Conclusio libri, omnibus sex Libris Alchymicis prius à nobis editus, aeque ac hiuc, inserviens Terentius. Aequum est ignoscere, quae sine reprehensione veteres factitarunt, si faciant novi. Idem. Eum esse in animum in duxi maximum, quam maxime servire vestris commodis. Fitzer, Frankfurt, 1630.





Catholicon physicorum, seu Modus conficiendi tincturam physicam & alchymicam à veteribus Philosophis adeo sollicite quaesitam, sed à nullo adhunc mortalium, seu priscorum, seu recentiorum plene ac perfecte traditam; una cum eiusdem Tincturae accurtatione. Olim à Samuele Nortono Bristollensi inchoatus: Nunc vero editus labore & industria Edmundi Deani... Cui accessit Ramus triplex de compositione lactis virginis, seu aceti philosophorum... Fitzer, Frankfurt, 1630.





Elixir, seu medicina vitae, seu Modus conficiendi verum aureum, et argentum potabile cum utriusque virtutibus, & potestatibus secundum antiquorum & neotericorum consensum. Olim à Samuele Nortonio Bristollensi inchoatus: nunc vero editus industria, & opera Edmundi Deani... Cui etiam accessit modus reddendum vitrum ductile, & malleabile... Fitzer, Frankfurt, 1630.



Mercurius redivivus, seu Modus conficiendi lapidem philosophicum tam album, quàm rubeum è mercurio. Olim à Samuele Nortono Bristolensi inchoatus: nunc vero editus opera & studio Edmundi Deani... Cui accessit Modus faciendi utrumque fermentum tàm album è luna, sive Argento, quàm rubeum è sole, sive Auro... Fitzer, Frankfurt, 1630.







Metamorphosis lapidem ignobilium in gemmas quasdam pretiosas, seu Modus transformandi perlas parvas, et minutulas, in magnas & nobiles; ac etiam construendi Carbunculos artificiales, aliosque lapides pretiosos, naturalibus praestantiores. Olim à Samuele Nortonio Bristollensi inchoatus: nunc vero editus diligentia Edmundi Deani... Cui accessit modus compendendi electrum artificiale, omnium Elixerum supremum; cum indicatione Electri naturalis & metallici, veteribus prorsus incogniti. Fitzer, Frankfurt, 1630.



Saturnus saturatus dissolutus, et coelo restitutus, seu Modus componendi lapidem philosophicum tam album, quam rubeum è plumbo; ac etiam eadem methodo e Jove, sive Stanno. Olim a Samuele Nortono Bristolensi inchoatus. Nunc vero edente Edmundo Deano... auctus, illustratus, & perfectus. Cui accessit Accurtatio operis Saturni, una cum modo extrahendi arg. vivum è plumbo. Accessit praeterea Tractatus parvus de metho [sic] Philosophorum in opere Saturni secundum Georgium Riplæum auctus, & emendatus; una cum accuratione Riplaeana Mercurii sublimati emendata etiam, & auctiore reddita. Fitzer, Frankfurt, 1630.





Venus vitriolata, in elixer conversa; nec non Mars victoriosus, seu Elixerizatus, sive Modus conficiendi lapidem philosophorum tàm è Venere, sivè cupro, quam à Marte, sivè chalybe. Olim à Samuele Nortonio Bristollensi inchoatus: nunc vero editus studiis, & diligentia Edmundi Deani... Fitzer, Frankfurt, 1630.